

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 5: Versus 27
Et potestatem.Postquam dixit de resurrectione animae, subdit de resurrectione carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto, dedit Pater ei, quia Filius hominis est, in qua forma judicans bonis et malis videbitur. Visio enim formae Dei solis mundis corde promittitur, unde:Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt[Matth. 5.].[AUG.]Christus in eo quod est Filius Dei, etc., usque ad per verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio.